monumenta.ch > Plinius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 143
{XXXII} ipsa vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quod naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. populos eius a nostro mari usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus. Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, quae ciliciis metantur ubi libuit.